monumenta.ch > Martianus Capella > sectio 387

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Martianus Capella, De nuptiis Philologiae et Mercurii, 4, 387
Quartum genus oppositorum est aientia et negatio, ut 'Cicero disputat', 'Cicero non disputat'. haec a superioribus differunt, quod illa singillatim dici possunt, haec nonnisi conexe dicuntur. a relativis hoc differunt, quod etiam illa duo <---> a contrariis hoc differunt, quod illa, si conexe dicantur, tamdiu aut vera aut falsa sunt, quamdiu est illud, in quo inesse possunt; cum autem hoc esse destiterit, neque vera neque falsa sunt, ut 'stultus est ille' et 'sapiens est ille': quamdiu vivit, horum alterum verum est; cum ipse esse destiterit, utraque falsa sunt, quia ille, qui non est, neque stultus neque sapiens esse potest. at vero 'Cicero disputat' et 'Cicero non disputat' ita sibi opponuntur, ut et dum vivit Cicero alterum eorum necessario sit, et ipso mortuo falsum est quidem quod disputat, verum tamen est quod non disputat. hoc modo discernuntur haec et ab habitu atque orbatione; nam qui non est, neque caecus est neque videns. nec sane moveare, quod videmur iam de proloquiis aliquid dixisse, de quibus postea dicendum est; hoc nam factum est occasione oppositorum.